ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE ANNUS V I . - VOLUMEN V I . R O M A E TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDGCCCXIV Annus VI. - Vol. VI. Die 19 Ianuarii 1914. Num. 1. AGTA^APÌTOLIGAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE ACTA PII PP. X MOTU PROPRIO DE REGIMINE...
More
ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE ANNUS V I . - VOLUMEN V I . R O M A E TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDGCCCXIV Annus VI. - Vol. VI. Die 19 Ianuarii 1914. Num. 1. AGTA^APÌTOLIGAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE ACTA PII PP. X MOTU PROPRIO DE REGIMINE ET ADMINISTRATIONE SEMINARII ROMANI MINORIS AD VATICANUM. PIUS PP. x Ubi primum, quae Nos Constitutione Apostolica In praeci- puis die XXIX Iunii an. MCMXIII sanxeramus, adduci ad effectum coepta sunt, alumnis seminarii Romani veteris in duplex no- vum., maius et minus, distributio, animadvertere licuit in semi- nario minori, seu Vaticano, qui ex eorum alumnorum numero essent profecti, multo plures esse, quam qui ibidem iam impen- diis Basilicae sancti Petri in ministerium ipsius alerentur. Id- que, inspecta conditione rerum, mirum non est, imo prorsus consentaneum : quo enim latius patet in Urbe universa sacro- rum munerum campus, quam in templo Vaticano, eo maiorem procul dubio copiam sacerdotum desiderat. Pariter, quod ad reditus
Less