LIBER lOB. PROLOGUS. Pius lob malis tentatur, 1, 1—3, 26. 1. Pietas et felicitas eius, 1,1—5. 1. ^ Vir erat in Terra Hus, nomine lob, et erat vir ille simplex. et rectus, g°t\[\*gs ac timens Deum, et recedens a malo: ^ Natique sunt ei septem filii, et tres...
More
LIBER lOB. PROLOGUS. Pius lob malis tentatur, 1, 1—3, 26. 1. Pietas et felicitas eius, 1,1—5. 1. ^ Vir erat in Terra Hus, nomine lob, et erat vir ille simplex. et rectus, g°t\[\*gs ac timens Deum, et recedens a malo: ^ Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. ^ Et fuit possessio eius septeni millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentse asinae, ac famUia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. ^ Et ibant filii eius, et faeiebant convivium per domos, unusquisque in die pw «1"^ _. ^, ,i-i/ • sacnncai. suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. ^ Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos lob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat lob cunctis diebus. 2. Tentatio prior, 1,6—22. ^ Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent cor
Less