D. THOflSAE AQIIIMATI; DOCTORIS A N G E L I C I DE VERITATE CATHOLICAE FIDEI CONTRA GENTILES LIBER QUARTUS. C A P. !. Prooemium. Jcce haec ex parte dicta suut viarum eins : et quam vix parvaui stillam sermonuin eius au dierimus , quis poterit tooitruum...
More
D. THOflSAE AQIIIMATI; DOCTORIS A N G E L I C I DE VERITATE CATHOLICAE FIDEI CONTRA GENTILES LIBER QUARTUS. C A P. !. Prooemium. Jcce haec ex parte dicta suut viarum eins : et quam vix parvaui stillam sermonuin eius au dierimus , quis poterit tooitruum magoitudiuis eius intueri ? lob 26 . 44. Intellectus humanus a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam capiens, ad intuendam divinam 6ubstantiam in se ipsa, quae super omnia sensibilia, immo supcr omnia alia entia improportionabiliter elevatur, pertingere per se ipsum non varlet. Sed quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum cognoscat; ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur, velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per quam in Dei cognitionem ascendere possit, ut scilicet quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum verlice Deo descendunt, ipse ab inferioribus incipiens, et gradatim ascendens in Dei cognitionem proficiat. Nam et in corporalibus motibus eadem est
Less