Epigrammes de Martial
Nuper erat medicus nunc est vispillo Diaulus :
Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est ? Emptos haec habet, illa suos.
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus...
More
Epigrammes de Martial
Nuper erat medicus nunc est vispillo Diaulus :
Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est ? Emptos haec habet, illa suos.
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus :
Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
Petit Gemellus nuptias Maronillae
Et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est ? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet ? Tussit.
Bella es, novimus, et puella, verum est,
Et dives, quis enim potest negare ?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives neque bella nec puella es.
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum ;
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
Torquatus nitidas vario de marmore thermas
Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
Castaneas centum sevit Otacilius.
Consule Torquato vici fuit ille magister,
Non minor in tanto visus honore sibi.
Grandis ut exiguam bos ranam rup
Less